Glose
Quia Dominus dat.Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat:Si enim sapientiam invocaveris,etc.Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur.Ex ore.Aeterna filii nativitate, de qua alibi:Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam[Isai. 58.]. Vel, os Domini in sanctis, unde:Os Domini locutum est.Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.